monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XIV. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. E maris periculo ereptum hortatur ut divinae misericordiae nunquam non meminerit. <<<     >>> EPISTOLA XVI. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Laurentio Bonifacii quondam numerarii rationes apud Leontium exponenti faveat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Laurentium iuvet in finiendis Bonifacii numerarii rationibus.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Experientiam tuam non latet in rationibus Bonifacii numerarii nostrum secundum aliquid interesse, propter quod partem aliquam substantiae suae xenodochio quod ad beatum Petrum apostolorum principem constitutum est dereliquit, et suam nobis coniugem commendavit.
3 Et ideo quia Laurentius, vir clarissimus, praesentium portitor, pro rationibus ipsis, id est nonae ac decimae indictionis faciendis transmissus est, huius tibi praeceptionis serie iniungimus ut ei hac in causa, quocunque necesse fuerit praebere solatia, atque eum aequitate servata iuvare festines, quatenus dum te sollicito rationes ipsae salubriter fuerint terminatae, et pauperum fiat utilitas, et mulieris quae commendata est quies procuretur atque securitas.
4 Quia vero nosti quemadmodum causae et maxime tales agantur, si forsitan videris quia rationes ipsae finiri sine dispendio non possunt, ad gloriosissimum Leontium una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Ioanne te ire necesse est, et communi cum eo consilio agere, et, ad quantum potueris eloqui, ei promittere quidquid vel ipsi, vel diversis dandum suffragatoribus fuerit, dummodo per partes non eat, sed celerius finem accipiat.
5 Illud autem prae omnibus tractare vos convenit, utrum cum praedicto gloriosissimo viro antequam rationes incipiantur, aut certe loqui propterea debeatis, ne forte causa in examinatione missa, nobis postea ad decidendum difficultatem adducat.
6 Sed quia melius in praesenti quid oporteat poteritis advertere, quod utilius visum fuerit agite.
7 In hac tamen promissione sollicitos vos esse necesse est ut omnia inibi comprehensa pro totius causae decisione plura solida nullo modo promittantur, indicantes ei, si causa exegerit, quia pauper omnino defunctus est.
8 Quod ut ita esse cognoscat, exemplar rerum inventarum de substantia ipsius tibi praevidimus dirigendum.
9 Quod si forte apud praedictam solidorum quantitatem consentire noluerit, eligimus potius hoc quod pervenit ad xenodochium reddere, quam inanem invidiam sustinere.
10 Si vero consenserit, studiose agendum est ut exinde securitas remittatur, quatenus post datam securitatem et decisionem causa recidiva exinde alterius nullo modo valeat quaestionis suscitari.
11 Quod autem dederis in tuis rationibus noveris imputandum.
Gregorius Magnus HOME