monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Defuncti Primogeniti notarii res absque mora in tuto collocet, ne Romanae Ecclesiae aliisve haeredibus pereant. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Laurentium iuvet in finiendis Bonifacii numerarii rationibus.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XIV. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. E maris periculo ereptum hortatur ut divinae misericordiae nunquam non meminerit.

1 Gregorius Azimarcho Scriboni.
2 Quanto nos cognitus casus vestri naufragii contristavit, tanto subsequens epistola relevavit, quod magnitudinem vestram incolumem ad Siciliam pervenisse cognovimus.
3 Et Creatori nostro gratias agimus, qui solita vos pietate protexit, et de maris periculo liberavit.
4 Unde necesse est ut Dei misericordiam, quam in vobis saepe collatam inspicitis, ita semper in omni actu prae oculis habeatis, ut eius in vobis gratia cumuletur; et sicut ab exterioribus periculis, ita quoque ab interioribus eripiat.
5 Paterna igitur dulcedine salutantes, petimus ut de vestra nos incolumitate, quoties se occasio dederit, relevetis.
Gregorius Magnus HOME