monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XII. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Opportunum hortetur ut in bonis studiis crescat; tum monachus fiat aut subdiaconus, ac tandem Aprutii pastor. <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. E maris periculo ereptum hortatur ut divinae misericordiae nunquam non meminerit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Defuncti Primogeniti notarii res absque mora in tuto collocet, ne Romanae Ecclesiae aliisve haeredibus pereant.

1 Gregorius Fantino defensori.
2 Cognoscat experientia tua Primogenitum notatarium nostrum de hac pro peccatis luce transisse.
3 Et quoniam sanctam Romanam, cui, auctore Deo, deservimus, Ecclesiam, et coniugem suam, quae se tuitioni ecclesiasticae postea commendavit, haeredes, necnon et filium fratris sui, in unam unciam haeredem idem noscitur reliquisse; ea propter statim ut hoc praeceptum susceperis, antequam eum quisquam obiisse cognoscat, et in substantia illius aliquid fraudis committat, ad locum in quo res eius sunt reconditae sine mora curabis accedere, et cum omni sollicitudine ac diligentia studii tui sit, praesente Consentio puero, qui rerum ipsarum esse custos asseritur, adhibitis testibus, solemniter ac subtiliter facere, easque res in loco tutissimo, ut utile praevideris, collocare, quatenus apto tempore huc cum eodem puero, Deo auxiliante, valeant transmitti.
4 Sed et caetera, in quibuslibet rebus sive corporibus quae de substantia ipsius esse didiceris, cum omni strenuitate in unum congregare et constituere festina, ut nihil de eius possit qualibet occasione deperire substantia.
5 Haec igitur omnia ita sollicita et subtili stude cura peragere, ut te illic posito ne dispendium in rebus ipsis eveniat, et cuiuslibet fraudis sub qualibet occasione sive exquisitione locus aliquis patere non valeat.
6 Summa vero redituum eius quae sit nobis pariter tuis scriptis indicare festina.
Gregorius Magnus HOME