monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Mandat oratorium consecrare, percepta prius donatione legitima, atque illic presbyterum cardinalem constituere. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Defuncti Primogeniti notarii res absque mora in tuto collocet, ne Romanae Ecclesiae aliisve haeredibus pereant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XII. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Opportunum hortetur ut in bonis studiis crescat; tum monachus fiat aut subdiaconus, ac tandem Aprutii pastor.

1 Gregorius Passivo episcopo Firmano.
2 Bene novit fraternitas vestra (Grat. dist. 61, c. 18) quam longo sit tempore Aprutium pastorali sollicitudine destitutum.
3 Ubi diu quaesivimus qui ordinati debuisset, et nequaquam potuimus invenire.
4 Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in psalmodiae studio, in amore orationis valde laudatus, religiosam vitam omnimodo agere dicitur, hunc volumus ut fraternitas vestra ad se faciat venire, et de anima sua admoneat, quatenus in bonis studiis crescat.
5 Et si nulla ei crimina quae per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obviant, tunc hortandus est ut vel monachus, vel a vobis subdiaconus fiat.
6 Et post aliquantulum temporis, si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat promoveri.
7 Si quae vero gravia obviant, multo magis admonendus est, ut saeculum relinquat, et haec perfectius defleat.
8 Peto autem ut pro me orare debeas, quia cum tribulationibus cordis fatigor nimiis doloribus corporis.
Gregorius Magnus HOME