monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA X. AD FANTINUM DEFENSOREM. Isidori haeredibus instet ut xenodochium construant, aut iam constructo tribuant legatum. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Opportunum hortetur ut in bonis studiis crescat; tum monachus fiat aut subdiaconus, ac tandem Aprutii pastor.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XI. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Mandat oratorium consecrare, percepta prius donatione legitima, atque illic presbyterum cardinalem constituere.

1 Gregorius Passivo episcopo Firmano.
2 Anio comes castri Aprutiensis, Firmensis territorii, petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in suprascripto castro oratorium se sumptu proprio pro sua devotione fundasse, quod in honorem beati Petri apostolorum principis desiderat consecrari.
3 Et ideo, frater charissime, si in tuae dioeceseos, in qua visitationis impendis officium, memorata constructio iure consistit, et nullum corpus ibidem constat humatum, percepta primitus donatione legitima, id est fundos campulos cum conduma una, boves domitos parium unum, vaccas duas, argenti libras quatuor, lectum stratum unum, in peculio capita quindecim, aeramenti capita duo, ferramenta numero quinque, praesentes liberos a tributis fiscalibus solidos sex, gestisque municipalibus alligata, praedictum oratorium solemniter consecrabis.
4 Presbyterum quoque te illic constituere volumus cardinalem, ut quoties praefatus conditor fieri sibi missas fortasse voluerit, vel fidelium concursus exegerit, nihil sit quod ad missarum sacra exhibenda solemnia valeat impedire; sanctuaria vero suscepta sui cum reverentia collocabis.
Gregorius Magnus HOME