Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA X. AD FANTINUM DEFENSOREM. Isidori haeredibus instet ut xenodochium construant, aut iam constructo tribuant legatum.
1 | Gregorius Fantino defensori. |
2 | Ea quae fienda mandat piae voluntatis intentio, ut ad effectum valeant pervenire, curae debet sacerdotalis existere. |
3 | Proinde experientiae tuae praecipimus ut haeredibus Isidori, illustris memoriae viri, assidue et fortius debeat imminere, ut xenodochium quod auctor eorum per ultimae voluntatis arbitrium in Panormitana fieri civitate constituit, sine aliqua difficultate, secundum ea quae sunt disposita implere festinent, ne si amplius hoc adhuc negligendum putaverint, tam nostram quam Dei iram de legibus venientem, quam huiusmodi dispositionem implere differentes merentur, incurrant. |
4 | Si vero deputata in eorum xenodochio, quod fiendum est, quantitas videtur forte non posse sufficere, locus in quo xenodochium ipsum fuerat constituendum, vel quidquid ibi relictum est, xenodochio sancti Theodori, quod in praedicta civitate a Petro quondam constitutum est, applicetur, quatenus et haeredes a sollicitudine vel labore constituendi xenodochii valeant exui, et voluntas defuncti salubriter sumat effectum, dum etsi in loco alio, ipsi tamen rei quidquid a testatore deputatum est erogetur. |
5 | Ita ergo experientia tua sollicitudinem gerat, ut unum e duobus sine aliqua debeat fieri tarditate. |