monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA VIII. AD COLUMBUM NUMIDIAE EPISCOPUM. De gravi Donadei adversus Victorem episcopum suum querela inquirat sollicite, ut congruam det poenam reus. <<<     >>> EPISTOLA X. AD FANTINUM DEFENSOREM. Isidori haeredibus instet ut xenodochium construant, aut iam constructo tribuant legatum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA IX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Adeodato seni, si revera pauper sit, relaxet ex annuis solidis duobus unum.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Indicavit nobis Adeodatus, praesentium lator, ante multos annos in solo se iuris Ecclesiae nostrae hac conditione aedificium posuisse, ut duos solidos annis singulis ecclesiasticae rationi persolveret; et post eius obitum solum ipsum cum imposito aedificio ad ius Ecclesiae sine dubitatione aliqua remaneret.
3 Sed quia asserit se in tantam pauperiem pervenisse, ut eosdem duos solidos, sicut promiserat, singulis non possit annis impendere, et ob hoc unum sibi petiit relaxari, experientia tua curet addiscere.
4 Et si pauper ita ut asserit manifeste est, nostra praestatione partem mediam relaxatam volumus, ut annis singulis non amplius quam unum solidum exsolvat, quia et aetatis senium et pauperies eius indicat ut onus quod petit ei debeat relaxari.
5 Ita ergo hoc servari studii tui sit, ut tamen proprietatem soli atque impositi aedificii post obitum ipsius Ecclesiae sollicitudine et vigilanti cura conserves.
Gregorius Magnus HOME