monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA VII. AD SAVINELLAM, COLUMBAM ET AGNELLAM. Idem ad singulas scribens, hortatur ut largioribus eleemosynis coelestes comparent thesauros. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Adeodato seni, si revera pauper sit, relaxet ex annuis solidis duobus unum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA VIII. AD COLUMBUM NUMIDIAE EPISCOPUM. De gravi Donadei adversus Victorem episcopum suum querela inquirat sollicite, ut congruam det poenam reus.

1 Gregorius Columbo episcopo Numidiae.
2 Quam gravis et auditu ipso intolerabilis Donadei latoris praesentium, qui se asserit fuisse diaconum, sit querela, ab eo data petitio quae tenetur in subditis fraternitati vestrae faciet manifestum.
3 Sed quia pervenit ad nos quod pro corporali peccato fuisset depositus, dilectio vestra subtili hoc inquisitione perquirat, et si ita est, in poenitentia retrudatur, ut commissi flagitii vinculum lacrymis possit absolvere.
4 Si vero insons ab huiusmodi perpetratione claruerit, una cum primate concilii, vel aliis fratribus coepiscopisque nostris, omnia quae petitio eius continet diligenti a vobis examinatione quaerenda sunt.
5 Et si querela eius veritate fulcitur, et in episcopo eius Victore, qui contra Deum et sacerdotale propositum tantum committere nefas non metuit, canonici vigoris ista districtio teneatur, ut ex definitione vestra quam sit iniquum quod fecit intelligat, et hic suo ordini reformetur, quia satis perversum et contra ecclesiasticam probatur esse censuram, ut frustra pro quorumdam voluntatibus quis privetur, quem sua culpa vel facinus ab officii quo fungitur gradu, non deiicit (Grat. dist. 55, c. 7).
Gregorius Magnus HOME