monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Commendat Maurentii homines. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD COLUMBUM NUMIDIAE EPISCOPUM. De gravi Donadei adversus Victorem episcopum suum querela inquirat sollicite, ut congruam det poenam reus.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA VII. AD SAVINELLAM, COLUMBAM ET AGNELLAM. Idem ad singulas scribens, hortatur ut largioribus eleemosynis coelestes comparent thesauros.

1 Gregorius Savinellae, Columbae et Agnellae a paribus.
2 Satis me, gloriosa filia, operationis tuae audita bona laetificant, quod illa agere perhiberis per quae, dum egentibus misericorditer subvenis, ipsa misericordiam consequaris, et alios, temporaliter nutriendo, bonis in aeternum coelestibus satieris.
3 Et ideo quia fidelis est cui credis, secura commenda ea quae tribuis, ut in die tribulationis recipias quod impendis.
4 Ait namque egregius praedicator: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est servare depositum meum in illum diem (II Tim. I, 12).
5 Ecce, gloriosa filia, quanta sit bonorum operum certitudo considera, et larga sit semper manus in opere, ut fiat vobis quod scriptum est: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15).
6 Quisquis igitur copiosum in coelis fructum habere desiderat, seminare, dum tempus est, non omittat, ut manipulos in die messis cum laetitia colligat.
7 Nam qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psalm. CXXV, 5).
8 Sed qualis messis ex huiusmodi semente futura sit, dicat Apostolus: Qui seminat in carne sua, de carne metet et corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam (Gal. VI, 8).
9 Ne vero inopia nos egestatis inveniat, hanc nobis messem satione multiplici praeparemus; et quanto uberius satiari cupimus, tanto ei a quo totum accepimus largius conferamus.
10 Nam ipse de se Dominus ait: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et collegistis me; nudus fui, et operuistis me (Matth. XXV, 35), etc.
11 , atque in conclusione subiungitur: Amen dico vobis, quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
12 Hoc igitur studiosius agite, et haec agentes in terra vobis retribui nil quaeratis, quia superna desiderantibus temporalia nulla sunt.
13 Sed ibi desideria vestra figite, ubi quidquid retribuitur finem non suscipit.
14 Bonum ergo facientes non deficiatis, ut illic vobis thesauros thesaurizare possitis, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI).
15 Praeterea, gloriam vestram paterno salutantes affectu, indicamus per latorem praesentium Hilarum, chartularium nostrum, clavim nos a sacratissimo corpore beati Petri apostolorum principis transmisisse, in qua de catenis quoque ipsius benedictio continetur.
16 Quae collo vestro suspensa, hoc vobis, eo intercedente, gratia absolutionis fiat, quod illi fuit causa martyrii.
17 Omnipotens Deus in suo vos timore custodiat, atque sic cor vestrum ad bonam semper operationem accendat, ut et hic vobis suam gratiam tribuat, et ad gaudia vos postmodum aeterna perducat.
Gregorius Magnus HOME