monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA V. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Maurentii homines commendat. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD SAVINELLAM, COLUMBAM ET AGNELLAM. Idem ad singulas scribens, hortatur ut largioribus eleemosynis coelestes comparent thesauros.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Commendat Maurentii homines.

1 Gregorius Theodoro curatori.
2 Quia sic de gloria vestra sicut de charissimo revera filio omnino praesumimus, certi de vobis, eos qui nostri sunt commendamus.
3 Ob quam rem, paterno salutantes affectu, quaesumus ut praesentium portitoribus, quos gloriosissimus Maurentius magister militum ad precarium suum accipiendum transmisit, vestram tuitionem impertire dignemini; quatenus, vobis patrocinantibus, nec moram illic contra rationem nec laborem debeant sustinere, sed quidquid praedicto gloriosissimo viro competit, gloriae vestrae opitulatione sine difficultate percipiat, ut et ipse nostris amplius sit devotus obsequiis, et nos pro eo referre gratias, sicut dignum est, valeamus.
Gregorius Magnus HOME