monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM. De finienda Maurentii contra Panormitanam Ecclesiam causa moneat Victorem episcopum. <<<     >>> EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Commendat Maurentii homines.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA V. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Maurentii homines commendat.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Postquam gloriosissimo filio nostro Maurentio hoc apud vos solum potest sufficere, quod eum nostrum esse proprium non nescitis, qualiter ei a vobis sit concurrendum scribere non debemus.
3 Sed ne, data occasione, fraternitatem vestram in causa ipsius praetermittere videamur, latores praesentium commendantes, hortamur ut quia eos pro percipiendo precario suo illuc noscitur transmisisse, vestra ope in omnibus fulciantur.
4 Cui, ut melius praestare possitis, quia vos in multis esse non est dubium occupatos, Mennam notarium, quia bene novit esse sollicitus, deputate, ut ipse eos vestro nomine, in cunctis ubi necesse fuerit, studeat adiuvare, quia quid agere debeant, dato sibi capitulari, ut perhibent, sunt instructi.
5 Cumque ego sanctitatem vestram sua in praesenti relatione informaverim, ita vos in eius causis impendite, ut sicut et nos de fraternitate vestra certi sumus, et ille omnino confidit, vobis suffragantibus, utilitas ipsius, Deo adiutore, salubriter peragatur.
Gregorius Magnus HOME