monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA III. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. De puero quodam e Sicilia Misenum ducto, ubi monachi habitum susceperat. <<<     >>> EPISTOLA V. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Maurentii homines commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA IV. AD FANTINUM DEFENSOREM. De finienda Maurentii contra Panormitanam Ecclesiam causa moneat Victorem episcopum.

1 Gregorius Fantino defensori.
2 Gloriosissimus filius noster Maurentius, magister militum, causam de massa Gentina contra Panormitanam Ecclesiam habere se queritur, et ad hoc latorem praesentium, facto mandato, transmisit, quod debeat sine excusatione aliqua terminari.
3 Ideoque experientia tua reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Victorem, servato honore, commoneat ut aut pacifice causam ipsam sine dilatione studeat terminare, aut certe si utilius sibi esse crediderit eam iudicio definiri, omni mora cessante, vice sua personam legaliter instituat quae de eadem massa apud gloriosissimum filium nostrum domnum Venantium patricium et experientiam tuam debeat subire iudicium, ut causa ipsa possit cognita veritate distingui, aut certe alios sibi, si partes voluerint, te imminente, eligant cognitores.
4 Et quidquid mediis sacrosanctis Evangeliis ab eis fuerit statutum ita lege servata tua volumus ad effectum exsecutione perduci, ut nihil inter partes remaneat, unde post haec redivivo possint litigio fatigari.
Gregorius Magnus HOME