Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA PRIMA. AD DOMINICUM CARTHAGINENS. EPISCOPUM. Quod ex gravi morbo convaluerit gratulatur. Monet, saepe nobis vitae inducias concedi, ut paratiores ad iudicium veniamus.
1 | Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. |
2 | Quam copiosa cordis vestri sit charitas, lingua interprete demonstratis, dum sic eius suavitate epistolarum vestrarum verba conditis, ut dulce et iucundum sit omne quod scribitis. |
3 | Unde fit ut fraternitatem vestram, quam corpore non possumus, dilectionis brachiis amplectamur. |
4 | Nam quod animis concordibus longitudo negat itineris, praestat officium charitatis. |
5 | Et quoniam sicut amantissimorum fratrum sanitate reficimur, ita aegritudine contristamur, omnipotenti Deo gratias agimus, qui moestitiam nostram nuntio solatus est prosperorum. |
6 | Qui audientes vos infirmitatem gravissimam incurrisse, priusquam scripta vestra suscepissemus, maiori tristitia tenebamur. |
7 | Sed quia quando de periculo mortis eripimur, ad quid, frater charissime, reservemur incertum est: induciarum tempus ad utilitatem animae convertamus, et, posituri venturo iudici rationes, causam nostram apud eum lacrymis et bonis operibus muniamus, ut securitatem de his quae gessimus accipere mereamur. |
8 | Nam et in causis saecularibus ad hoc frequenter benignus concedit iudex inducias, ut qui ante paratus non fuerat, postmodum paratus ad iudicium veniat. |
9 | Et quale est si quod in terrenis negotiis custodimus pro salute animae negligamus? Et ideo quia, iuxta Ioannis apostoli vocem, nullus sine peccato est (I Ioan. I), cogitationum illecebras, linguae incontinentiam, delictorum opera ad memoriam revocemus; et dum licet, magno pulsatu, iniquitatum nostrarum maculas deleamus, ut iustus et pius Redemptor noster, non iuxta merita nostra vindictam exerceat, sed secundum misericordiam suam flectatur ad veniam. |
10 | Et quia officium nostrum sua solum flere non sufficit, nisi et de alienis sollicitudinem gesserit, curam in commissi gregis custodia studiosius impendamus, et suadendo, hortando, terrendo, praedicando, in quantum superna clementia vires donat, officium opere implere festinemus, ut desideratum, Creatore nostro largiente, praemium exspectemus. |
11 | Sed quia boni aliquid operari sine divino auxilio non valemus, iunctis omnipotentem Deum, dilectissime frater, precibus exoremus, ut in mandatorum suorum viam cum commisso grege gratia sua duce nos dirigat, atque ipse nobis et intelligere et agere quae sibi placita sunt concedat, qui misericordiae suae dono nomen nos voluit habere pastorum. |
12 | Praeterea ex transmissione vestrae sanctitatis beati Agilei martyris benedictionem ea charitate qua nobis est a vobis transmissa percepimus. |
13 | Mense Septembri, indictione 5. |