Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXVIII. AD BARBARAM ET ANTONINAM. Divinam protectionem eis adprecatur. Quod Romam venire cupiant gaudet. Commendatas Ioanni episcopo ac Romano defensori illarum causas. Accepta libenter xenia.
1 | Gregorius Barbarae et Antoninae. |
2 | Susceptis epistolis vestris, omnimodo cognita vestra sospitate laetatus sum, atque omnipotentem Deum deprecor, qui vos et a malignis spiritibus in cogitatione, et a perversis hominibus atque ab omni contrarietate, sua protectione custodiat: sicque vos cum timoris sui gratia dignis coniunctionibus ordinet, ut omnes nos in vestra ordinatione laetificet. |
3 | Vos autem, dulcissimae filiae, in eius adiutorio spem vestram ponite, et sub umbra defensionis illius semper, et orando et bene agendo, malorum hominum insidias declinate. |
4 | Quaecunque enim humana solatia vel adversitates fuerint, nulla sunt, nisi aut eius gratia protegat, aut eius offensa perturbet. |
5 | In nullo igitur hominum spem ponatis, sed totam mentem in fiducia Dei omnipotentis astringite. |
6 | Nobis ergo dormientibus, ille vos proteget, de quo scriptum est: Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). |
7 | Quod autem ad beati Petri apostolorum principis limina festinare vos dicitis, opto nimis, et aestuanti desiderio exspecto, ut dignis meritis iunctas vos in eius Ecclesia videam, quatenus et vos de me solamen aliquantulum, et ego de vestri praesentia non parvam laetitiam acquiram. |
8 | Viro autem reverendissimo fratri meo Ioanni episcopo et Romano defensori causas vestras studui commendare, ut quae coeperunt, Deo auctore, debeant perficere. |
9 | Xenium autem vestrum duas racanas, quas de labore vestro esse mandastis, libenter accepi. |
10 | Sed tamen cognoscite quia non mihi mandatum credidi. |
11 | Nam vos de labore alieno laudem quaeritis, quia fortasse adhuc ad fusum manum nunquam misistis. |
12 | Nec tamen me res ista contristat, quia opto ut sanctam Scripturam legere ametis, ut quandiu vos omnipotens Deus viris coniunxerit, sciatis qualiter vivere et domum vestram quomodo disponere debeatis. |