Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXVII. AD BONIFACIUM IN CORSICA DEFENSOREM. Aleriae et Adiacii episcopos quantocius eligi curet. Neque opprimi pauperes, neque clericos a laicis iudicibus teneri patiatur.
1 | Gregorius Bonifacio defensori Corsicae. |
2 | Experientia tua non sine culpa est, quod Aleriam atque Adiacium civitates Corsicae diu sine episcopis esse cognoscens, clerum et populum earum ad eligendum sibi sacerdotem distulerit commonere. |
3 | Quae quoniam sine proprio amplius non debent esse rectore, praesenti auctoritate suscepta, clerum et populum singularum civitatum hortari festina ut inter se dissentire non debeant, sed uno sibi consensu unaquaeque civitas consecrandum eligat sacerdotem. |
4 | Et, facto decreto, ad nos is qui fuerit electus, adveniat. |
5 | Si autem in uno consentire noluerint, sed in duorum se electione diviserint, similiter, decretis ex more factis, ad nos adveniant, ut requirentes de vita, actu et moribus eorum, is qui visus fuerit ordinetur. |
6 | Quia vero multi illic pauperes opprimi ac pati praeiudicium perhibentur, experientia tua sollicitudinem gerat, et gravari eos contra iustitiam non permittat; sed ita studeat, ut nec agentes contra rationem impediri, nec hi contra quos agitur iniuste valeant dispendium sustinere. |
7 | Praeterea pervenit ad nos quod quidam clericorum, te illic posito, a laicis teneantur. |
8 | Quod si ita est, tuae hoc culpae noveris reputari, quia hoc fieri si homo esses, non habuit. |
9 | Et ideo de caetero sollicitudinem te habere necesse est, ut hoc fieri non permittas; sed si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat. |
10 | Qui si forte suspectus fuerit, exsecutor vel ab ipso, aut si et hoc actor refugerit, a tua est experientia deputandus, qui partes sibi mutuo consensu iudices compellat eligere. |
11 | A quibus quidquid fuerit definitum, ita vel tua, vel episcopi sollicitudine, servata lege, modis omnibus compleatur, ut non sit unde se possint litigiis fatigare. |