Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXV. AD AURELIUM. Consolatur eum de morte fratris et tribulationibus quas patiebatur.
1 | Gregorius Aurelio ex Francis. |
2 | Audito dulcissimi filii mei fratris vestri transitu, quo sim moerore perculsus epistolaris non valet explere locutio. |
3 | Sed omnipotentem Deum rogo ut suae vos gratiae aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus coelesti protectione custodiat. |
4 | Nam si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolite mirari. |
5 | Si vos frui bonis in terra vestra, id est in terra viventium quaeritis, mala hominum in terra aliena portare debetis. |
6 | Peregrinatio quippe est vita praesens; et qui suspirat ad patriam, ei tormentum est peregrinationis locus, etiamsi blandus esse videatur. |
7 | Vobis autem qui patriam quaeritis, inter suspiria quae habetis, etiam gemitus audio humanae oppressionis exsurgere. |
8 | Quod mira omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut dum veritas per amorem vocat, mundus praesens a seipso animum vestrum per tribulationes quas ingerit repellat; tantoque facilius ab amore huius saeculi mens exeat, quanto et impellitur dum vocatur. |
9 | Itaque, quod coepistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione et lacrymis instantissime laborate. |
10 | Eleemosynis, quas semper amastis, iam nunc largius atque uberius operam date, ut tanto post in retributione crescat vobis fructus operis, quanto hic excreverit studium laboris. |