monumenta.ch > Gregorius Magnus > 73
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXII. AD AGAPITUM ABBATEM. Illius monasterio aliud unit a monachis ob hostilitates prorsus desertum. <<<     >>> EPISTOLA LXXIV. AN EUSEBIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Falsatam ab Andrea monacho nequissimo illius epistolam. Nonnullos Gregorio ipsi ab eodem suppositos sermones. Exigendam a Luca presbytero suspecto fidei confessionem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXXIII. AD MARINIANUM ABBATEM. Ecclesia sancti Georgii curam Mariniano eiusque successoribus committit.

1 Gregorius Mariniano abbati.
2 Quia ecclesiam sancti Georgii positam in loco qui Ad sedem dicitur minorem quam oportet diligentiam habere cognovimus, utile esse prospeximus, quoniam monasterium tuum eidem ecclesiae noscitur esse coniunctum, eius tibi curam committere, hortantes ut et sollicitudinem illic congruam studeas adhibere, et psalmodiae officium solemniter exhibere facias.
3 Et quia ecclesiam ipsam reparatione certum est indigere, volumus ut quidquid illuc accedere potuerit, ipse accipere atque in eius reparationem, ut praevideris, debeas erogare.
4 Hanc vero sollicitudinis curam, quam tibi huius pagina praecepti mandavimus, tam te quam etiam successores tuos, qui monasterii regimen, Deo auctore, susceperint, exhibere, et quae constituimus per omnia volumus observare.
Gregorius Magnus HOME