monumenta.ch > Gregorius Magnus > 69
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit. <<<     >>> EPISTOLA LXX. AD CANDIDUM PRESBYT. RECTOREM PATRIMONII. Aurelium presbyterum commendat, ut ei oratorium vel locum aliquem committat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. De corrigendis sacerdotibus qui vitam prave instituunt.

1 Gregorius Brunichildae Francorum reginae.
2 Cum scriptum sit: Iustitia elevat gentem, miseros autem facit populos peccatum (Prov. XIV, 34), tunc regnum stabile creditur, cum culpa quae cognoscitur citius emendatur.
3 Multorum igitur ad nos relatione pervenit, quod dicere sine afflictione cordis nimia non valemus, ita quosdam sacerdotes in illis partibus impudice ac nequiter conversari, ut et audire nobis opprobrium et lamentabile sit referre.
4 Ne ergo postquam huius nequitiae hucusque se tetendit opinio, aliena pravitas aut nostram animam aut vestrum regnum peccati sui iaculo feriat, ardenter ad haec debemus ulciscenda consurgere, ne paucorum facinus multorum possit esse perditio.
5 Nam causa sunt ruinae populi sacerdotes mali.
6 Quis enim pro populi se peccatis intercessor obiiciat, si sacerdos qui exorare debuerat graviora committat? Sed quoniam eos quorum est locus haec insequi, nec sollicitudo ad requisitionem, nec zelus excitat ad vindictam, scripta ad nos vestra discurrant, et personam, si praecipitis, cum vestrae auctoritatis as sensu transmittamus, quae una cum aliis sacerdotibus haec et subtiliter quaerere et secundum Deum debeat emendare.
7 Nec enim sunt dissimulanda quae dicimus, quia qui emendare potest et negligit, participem se procul dubio delicti constituit.
8 Providete ergo animae vestrae, providete nepotibus, quos cupitis regnare feliciter, providete provinciis; et priusquam Creator noster manum suam ad feriendum excutiat, de correctione huius sceleris studiosissime cogitate, ne tanto postmodum acrius feriat, quanto modo diutius et clementer exspectat.
9 Scitote autem quod Deo nostro magnum sacrificium placationis offertis, si tanti labem facinoris de vestris citius finibus amputatis..
Gregorius Magnus HOME