monumenta.ch > Gregorius Magnus > 68
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXVII. AD QUIRICUM EPISCOPUM, ETC. Eos qui in haeresi cum Trinitatis invocatione baptizati sunt, si ad Ecclesiam revertantur, non baptizandos; sed aut impositione manuum, aut chrismatis unctione, aut professione fidei reconciliandos. Redeuntes Nestorianos veram de incarnato Verbo fidem docendos, quam hic ipse firmat ex Scripturis; atque si Nestorium anathematizent, si quas recipit Ecclesia synodos venerentur, suscipiendos in propriis ordinibus. <<<     >>> EPISTOLA LXIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. De corrigendis sacerdotibus qui vitam prave instituunt.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXVIII. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Commendat Augustinum episcopum, si ad eum venerit.

1 Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi.
2 Quantus sit affectus venientibus sponte fratribus impendendus, ex eo quod plerumque solent charitatis causa invitari, cognoscitur.
3 Et ideo si communem fratrem Augustinum episcopum ad vos venire contigerit, ita illum dilectio vestra, sicut decet, affectuose dulciterque suscipiat, ut et ipsum consolationis suae bono refoveat, et alios qualiter fraterna charitas colenda sit doceat.
4 Et quoniam saepius evenit ut hi qui longe sunt positi prius ab aliis quae sunt emendanda cognoscant, si quas fortasse fraternitati vestrae sacerdotum vel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta investigatione perquirite.
5 Et ita vos in ea quae Deum offendunt, et ad iracundiam provocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem, et vindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
6 Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.
7 Data die X Kalend. Iuliarum, imperante domino nostro piissimo Mauricio Tiberio Augusto an. 19, post consulatum eiusdem domini nostri anno 18, indict. 4.
Gregorius Magnus HOME