monumenta.ch > Gregorius Magnus > 65
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXIV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Ad varia dubia, de quibus ab Augustino consultus fuerat, respondet. - 1. De quadripartita bonorum ecclesiasticorum divisione. - 2. De clericis post clericatum uxorem ducentibus. - 3. De diversis consuetudinibus diversarum Ecclesiarum non improbandis. - 4. De poenitentia furum et restitutione ecclesiasticarum rerum. - 5. Duo fratres possunt contrahere cum duabus sororibus. - 6. Qui sunt in contrahendo prohibiti gradus consanguinitatis et affinitatis. - 7. Neophyti in gradu prohibito iuncti, nec separandi sunt, nec sacra communione privandi, sed admonendi ut abstineant. - 8. Quot sunt necessarii episcopi in episcopi consecratione. - 9. Qualiter metropolitanus in aliena provincia se habere debeat. - 10. Quod mulier praegnans et puer natus possit baptizari. Quae menstrua patitur ab ecclesiae ingressu non prohibetur, sed post concubitum coniuges ab ecclesiae ingressu se abstinere debent. - 11. Quando nocturna pollutio celebrationem et communionem impediat. <<<     >>> EPISTOLA LXVI. AD EDILBERTHUM ANGLORUM REGEM. Hortatur ut in subiectis sibi populis Christianam fidem extendat Augustinum libenter audiat et adiuvet. Docet cur imminenti mundi huius termino signa praemittat Deus. Mittit xenia, fundit ad Deum preces.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXV. AD AUGUSTINUM ANGLORUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. Idem spondet Londinensi, quem a synodo propria statuit ordinandum. Eboracensem integro metropolitani honore vult perfrui. Augustinum Britanniae totius primatem instituit.

1 Gregorius Augustino episcopo Anglorum.
2 Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterni regni praemia reservari, nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere, ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeant multiplicius insudare.
3 Et quia nova Anglorum Ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam eodem Domino largiente et te laborante perducta est, usum tibi pallii in ea ad sola missarum solemnia agenda concedimus, ita ut per loca singula duodecim episcopos ordines, qui tuae ditioni subiaceant; quatenus Londoniensis civitatis episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica, cui auctore Deo deservio, sede percipiat.
4 Ad Eboracam vero civitatem te volumus episcopum mittere quem ipse iudicaveris ordinandum; ita ut si eadem civitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim episcopos ordinet, ut metropolitani honore perfruatur, quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino favente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis volumus dispositioni subiacere.
5 Post obitum vero tuum ita episcopis quos ordinaverit praesit, ut Londoniensis episcopi nullo modo ditioni subiaceat.
6 Sit vero inter Londoniae et Eboracae civitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus.
7 Communi autem consilio, et concordi actione quaecunque erunt pro Christi zelo agenda disponant, unanimiter recta sentiant, et ea quae senserint non sibimet discrepando perficiant.
8 Tua vero fraternitas non solum eos episcopos quos ordinaverit, neque eos tantummodo qui per Eboracensem episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes habeat, Domino Deo nostro auctore, subiectos, quatenus ex lingua et vita tuae sanctitatis et recte credendi et bene vivendi formam percipiant, atque officium suum fide ac moribus exsequentes, ad coelestia, cum Dominus voluerit, regna pertingant.
9 Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.
10 Data die decima Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo Augusto, an. 19, post consulatum eiusdem domini an. 18, indict. 4.
Gregorius Magnus HOME