Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXIII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut ad evellendam simoniam synodum congregari praecipiat.
1 | Gregorius Brunichildae reginae Francorum. |
2 | Quanta in vobis bona divino munere sint collata, quantaque vos supernae gratiae pietas impleverit, inter caetera vestrorum testimonia meritorum, illud etiam cunctis patenter insinuat, quia et effera corda gentilium providi gubernatis arte consilii, et regiam, quod maioris adhuc laudis est, ornatis sapientia potestatem. |
3 | Et quoniam sicut multis in utroque gentibus eminetis, ita quoque eas fidei sinceritate praecellitis, magnam de vobis in emendandis illicitis fiduciam capimus. |
4 | Nam qualiter adhortationem nostram excellentia vestra amplexa sit, quantaque eamdem devotione gestiat adimplere, scriptorum vestrorum emissa dudum pagina testis est. |
5 | Sed quia ipse bonarum mentium esse consuevit adiutor, qui etiam earum largitor est, confidimus quod tanto propitius causas vestras sua pietate disponat, quanto ipse de sua vos videt esse causa sollicitas. |
6 | Facite quod Dei est, et Deus faciet quod vestrum est. |
7 | Itaque synodum congregari praecipite, et peccatum simoniacae haeresis de regno vestro inter alia, sicut antea scripsimus, definitione concilii studiosius prohibete. |
8 | Sacrificium Deo, devicto interiori hoste, offerte, ut exteriores adversarios, ipso adiuvante, vincatis; et quale vos contra inimicos ipsius studium gesseritis, talem illum in vestro iuvamine sentiatis. |
9 | Mihi autem credite, quia, sicut iam experimento multorum didicimus, in damno expenditur quidquid cum peccato congregatur. |
10 | Si vultis igitur nihil iniuste perdere, summopere studete de iniustitia nihil habere. |
11 | In terrenis etenim rebus semper causa damni est origo peccati. |
12 | Vos itaque si eminere adversantibus gentibus vultis, si eis, auctore Deo, victrices existere festinatis, eiusdem omnipotentis Dei cum tremore praecepta suscipite, ut ipse pro vobis contra adversarios vestros pugnare dignetur, qui per sacrum eloquium pollicitus est, dicens: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis (Exod. XIV, 14). |