Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LXII. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Monachos in Britanniam euntes commendat.
1 | Gregorius Brunichildae reginae Francorum. |
2 | Gratias omnipotenti Deo referimus qui, inter caetera pietatis suae dona quae excellentiae vestrae largitus est, ita vos amore Christianae religionis implevit, ut quidquid ad animarum lucrum, quidquid ad propagationem fidei pertinere cognoscitis, devota mente et pio operari studio non cessetis. |
3 | Quanto autem favore quantaque opitulatione excellentia vestra reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum proficiscentem ad Anglorum gentem adiuverit, nec ante silentio fama conticuit, et postea quidam ab eo ad nos monachi redeuntes subtiliter retulerunt. |
4 | Et quidem haec de Christianitate vestra mirentur alii, quibus adhuc beneficia vestra minus sunt cognita; nam nobis, quibus experimentis iam nota sunt, non mirandum est, sed gaudendum, quia per hoc quod aliis impenditis, vos iuvatis. |
5 | Qualia igitur, quantaque in conversione suprascriptae gentis Redemptor noster fuerit miracula operatus, excellentiae vestrae iam notum est. |
6 | Ex qua re magnam vos oportet habere laetitiam, quia maiorem sibi partem hac in re praestitorum vestrorum solatia vindicant, cuius post Deum auxiliis verbum illic praedicationis innotuit. |
7 | Nam qui alterius bonum adiuvat, suum facit. |
8 | Sed ut mercedis vestrae magis magisque sit fructus uberior, petimus ut monachis praesentium portitoribus, quos cum dilectissimis filiis nostris Laurentio presbytero, et Mellito abbate ad praedictum reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, pro eo quod illos qui secum sunt sufficere sibi dicit non posse, transmisimus, patrocinii vestri suffragia benignius ministretis, atque ita eis in omnibus adesse dignemini, quatenus dum bonis excellentiae vestrae initiis meliora successerint, et nullas illic moras vel difficultates invenerint, tanto erga vos ac dulcissimos nobis nepotes vestros Dei nostri misericordiam provocetis, quanto pro eius vos amore in huiusmodi causis misericorditer exhibetis. |