Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM EPISCOPUM VAPINCENSEM. Damnandae in concilio simoniae operam impendat. Faveat monachis ad Augustinum euntibus.
1 | Gregorius Arigio episcopo Galliarum. |
2 | Cum in fraterna dilectione unum cor, unus sit animus, sicut in alterius prosperis mens laetatur, ita in adversis affligitur, quia in utroque particeps esse lege charitatis astringitur. |
3 | Atque ideo maior nos de tristitia vestra moeror invaserat, ne fortasse prolixi luctus afflictio assiduo cor vestrum dolore pulsaret, et vitam gemitibus oneraret. |
4 | Sed, susceptis charitatis vestrae epistolis, optato sumus gaudio consolati, atque omnipotenti Deo gratias egimus, quia et unanimitatem vestram incolumem, et animum ad consolationem rediisse cognovimus. |
5 | Nec enim aliter de vobis fuerat aestimandum, nisi quia quidquid adversitatis esset sacerdotali sine dubio patientia vinceretis. |
6 | Qualiter praeterea in abscindenda simoniaca haeresi fraternitatis vestrae zelus olim exarserit, bene recolimus. |
7 | Unde hortamur ut, operam studiosius impendentes, districta inter alia quae scripsimus, concilii definitione damnetur; quatenus dum voluntatis nostrae intentio sollicitudinis vestrae fuerit ope completa et omnipotenti Deo oblationem gratissimam de vitiorum correptionibus offeratis, et aliorum aedificationem qualiter in vobis pastoralis officii cura fulgeat ostendatis. |
8 | Experientia autem vitae vestrae nos provocat, quam valde multis praeeminere cognovimus, ut de vobis hac in re grande solatium praesumamus. |
9 | Et ideo favorem vestrum sicut Deo auctore coepistis explete, ut bona quae in vobis recta intentione coepta sunt, iuvante Deo Creatore omnium rectius impleantur. |
10 | Praeterea monachis quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, charitatem suam fraternitas vestra, ut consuevit, impendat; et ita eis tam per se quam per alios quos potuerit ad proficiscendum solatiari studeat, ut dum vobis providentibus nullas illic difficultates vel moras habuerint, et nos quod de vobis confidimus sentiamus, et Deus vobis omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset. |