Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LV. AD VIRGILIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. Ut synodus ad eradendam simoniam cogatur insistat. Serenum episcopum a pravorum hominum societate cohibeat. Monachos ad Augustinum euntes habeat commendatos.
1 | Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi. |
2 | Cum divinae lectionis testimonio idolorum servitus avaritia nuncupetur, quo studio de templo Dei sit pellenda cognoscitur, et a quibusdam sacerdotibus, quod gementes dicimus, non cavetur. |
3 | Tenet enim captivum cor saeva cupiditas, et licitum suadet esse malum quod imperat, atque id agit, ut uno eodemque gladio et dantem et accipientem interimat. |
4 | Quis igitur post hoc locus contra avaritiam tutus esse praevaleat, si Dei illi a pravis sacerdotibus aperiatur Ecclesia? Quando ovium septa inviolata custodiat, qui intrare lupum invitat? Proh nefas! manus illicito munere polluit, et alios se benedictione credit erigere, cum ipse iam sit propria iniquitate substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. |
5 | Huius ergo mali rapacitas, quia arcem vestrae mentis nunquam intraverit, et innoxias habere vos manus de ordinationibus perhibetis, omnipotenti Deo gratias agite, et tanto ei vos debitores esse cognoscite, quanto illaesi ab huius morbi contagio eo custodiente mansistis. |
6 | Sed haec vobis minus quam poterant bona proficiunt, si hoc et in aliis sollicite non vetastis. |
7 | Sicut autem in te istud tibi malum displicuit, ita hoc et in fratre zelari debueras. |
8 | Nam dum divina praecepta nos moneant proximos sicut nos ipsos debere diligere, non parvae culpae est despicere, et quod sibi quisque metuit, aliis non timere. |
9 | Vel nunc ergo, dilectissime frater, da operam ut quod a correptione quiescendo in aliis perdidisti resarcias, et ab hac quos potueris pravitate compescas, atque ut synodus ad eradendam ipsam haeresim congregari possit insiste, quatenus cum dilectionis vestrae mercede melius ab omnibus caveatur quod, auctore Deo, omnium fuerit constitutione damnatum. |
10 | Pervenit praeterea ad nos (Grat. 2, q. 7, c. 59) fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Massiliensem pravos homines omnino in societatem suam recipere, ita denique ut presbyterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus volutari, familiarem habeat. |
11 | Quod a vobis subtiliter requirendum est. |
12 | Et si ita constiterit, curae vobis sit nostra hoc sic vice corrigere, ut et qui talem recipit, non familiaritate fovere, sed discat potius ultione comprimere; et qui receptus est, idem discat cum lacrymis peccata diluere, non iniquitatem in immunditiis cumulare. |
13 | Monachos vero quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus fraternitas vestra habeat in omnibus commendatos; et ita eis ad proficiscendum solatiari studeat, atque concurrere, ut vobis sibi opitulantibus celeriter, Deo protegente, quo directi sunt valeant perexire. |