Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LIV. AD DESIDERIUM GALLIAE EPISCOPUM. Quod episcopus grammaticam artem docere non debeat. Quos cum Laurentio et Mellito mittit in Britanniam monachos commendat.
1 | Gregorius Desiderio episcopo Galliae. |
2 | Cum multa nobis bona de vestris fuissent studiis nuntiata (Grat., dist. 86, c. 5), ita cordi nostro nata est laetitia, ut negare ea quae sibi fraternitas vestra concedenda poposcerat minime pateremur. |
3 | Sed post hoc pervenit ad nos, quod sine verecundia memorare non possumus, fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere. |
4 | Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia in uno se ore cum Iovis laudibus Christi laudes non capiunt. |
5 | Et quam grave nefandumque sit episcopis canere quod nec laico religioso conveniat, ipse considera. |
6 | Et quamvis dilectissimus filius noster Candidus presbyter postmodum veniens hac de re subtiliter requisitus negaverit, atque conatus vos fuerit excusare, de nostris tamen adhuc animis non recessit quia quanto exsec abile est hoc de sacerdote enarrari, tanto utrum ita necne sit districta et veraci oportet satisfactione cognosci. |
7 | Unde si post hoc evidenter ea quae ad nos perlata sunt falsa esse claruerint, nec vos nugis et saecularibus litteris studere constiterit, Deo nostro gratias agimus, qui cor vestrum maculari blasphemis nefandorum laudibus non permisit, et de concedendis quae poscitis securi iam et sine aliqua dubitatione tractabimus. |
8 | Monachos vero quos una cum dilectissimo filio nostro Laurentio presbytero et Mellito abbate ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus vobis in omnibus commendamus, ut, fraternitate vestra solatiante, nulla illos ad proficiscendum mora valeat impedire. |
9 | (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 53.) |