Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LIII. AD ADRIANUM NOTARIUM. Incantatores et sortilegos insequi pergat.
1 | Gregorius Adriano notario. |
2 | Pervenit ad nos (Grat. 26, q. 5, c. 8) quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus. |
3 | Et omnino nobis sollicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas; sed moleste tulimus quod te dubitare ne ab eis nobis contra experientiam tuam subripi potuisset didicimus, cum certus esse ac scire debueris hoc tibi apud nos ad commendationem magis proficere, non ad culpam ascribi. |
4 | Et ideo studii tui sit sollicite quaerere, et quoscunque huiusmodi inimicos Christi inveneris, ita districta ultione corrigere, ut et nos de experientia tua melius debeamus habere iudicium, et Deo nostro te, quod maxime studendum est, valeas commendare. |