Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LII. AD DONUM MESSANENSEM EPISCOPUM. Id compleatur quod Placidum inter et Messanensis Ecclesiae actores iudicatum est.
1 | Gregorius Dono episcopo Messanensi. |
2 | Nullus unquam contentionibus finis imponitur, si impleri ea quae iudicata fuerint differantur. |
3 | Filius itaque noster Placidus, vir magnificus, questus est nobis ea quae inter eum et actores Ecclesiae vestrae Dei iudicio definita sunt fraternitatem vestram nolle complere. |
4 | Quod si ita est miramur, ut dum quieti vestrae vos deceat studere, contentionis vobis scrupulum reservetis. |
5 | Proinde scriptis vos praesentibus adhortamur ut subtiliter requirere debeatis. |
6 | Et si quid minus impletum est, si tamen nihil est quod iuste possit obsistere, sine discordia compleatur; quatenus nec supradictus magnificus vir se queratur irrationabiliter fatigari, nec vos contra ordinis vestri propositum videamini despexisse quod iustum est. |
7 | Datum mense Iunii, indict. 4. |