Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA LI. AD UNIVERSOS SICILIAE EPISCOPOS. Adversus imminentem hostium invasionem binas per hebdomadam litanias indicant, et fideles a saeculari perversitate dehortentur.
1 | Gregorius universis episcopis Siciliae. |
2 | Super afflictiones et gemitus quos annosa hic continuatione de hostibus sustinemus maior nos metus excruciat, quod inimicos nostros omni annisu ad Siciliae invasionem cognoscimus festinare. |
3 | Sed ne haec illis molientibus prosperitatem multitudo nostrorum praebeat peccatorum, toto nos corde ad Redemptoris nostri remedia conferamus, et quibus resistere virtute non possumus, lacrymis obviemus. |
4 | Nam quid vobis cavendum, quidve sit vehementius formidandum, ex istius provinciae debetis desolatione colligere. |
5 | Itaque hortor, fratres charissimi, ut omni hebdomada quarta et sexta feria litaniam inexcusabiliter indicatis, et contra barbaricae crudelitatis incursus supernae protectionis auxilium imploretis. |
6 | Sed ut ad aures Dei viam precibus faciatis, vigilantius studendum est ut voces actibus adiuventur; nam inanis fit oratio, ubi prava est actio. |
7 | Quia igitur quanto immane cernitis imminere periculum, tanto simul omnes in fletu debetis et gemitu occupari, filios vestros a saeculari perversitate, sacerdotali quamprimum adhortatione compescite. |
8 | Discant iniusta contemnere, et quae Deo placita sunt amare, ut illos possitis habere ad impetrandam divinae misericordiae gratiam adiutores, ne si neglexeritis, actio eorum preces orationum superet, et saevientis inimici gladius, quod absit, resecet quos monentis verba non corrigunt. |
9 | Deus autem noster iustus et pius est, et sicut perseverantibus in pravitate districtus est, ita conversis misericors. |
10 | Ad ipsum ergo tota mente contriti cordis eiulatione curramus, ab ipso ereptionis nostrae solatia postulemus. |
11 | Qui quoniam benignus et mitis est, si nos a malis nostris emendatos sua viderit mandata diligere, et hic nos potens est ab hoste defendere, et in futuro aeterna nobis gaudia praeparare. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 53.) |