monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Ioannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum. <<<     >>> EPISTOLA XLIX. AD URBICUM ABBATEM. De Lucusiam monasterii pecunia Petro Tricalitano episcopo det solidos XL.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLVIII. AD URBICUM ABBATEM. Inconstantiam ac temeritatem illius increpat. Quis in Lucusiano monasterio abbas, quis praepositus esse debeat, ipse praecipit.

1 Gregorius Urbico abbati.
2 Valde me contristatum dilectio tua cognoscat quod tantam in congregatione monasterii nostri confusionem evenisse cognovi, quod dum de ordinando abbate aliquid in Lucusiano monasterio disponeres, non unum, sed pene duos abbates fecisti: mane, sicut audio, Domitium presbyterum, vespere vero latorem praesentium Bonum servum Dei.
3 Ex qua re aspicio quam dissoluta sit regula monasterii, dum nec monachi eiusdem monasterii tibi ad obediendum parati exstiterint, nec tu constanter aliquid disponere potuisti.
4 Unde vehementer ingemisco quia aliter esse monasterium nostrum quam putabam invenio.
5 Quod ex nulla alia re evenire valuit, nisi quia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nec cum gravitate aliquid valet disponere; sed modo studet peccantibus enerviter blandiri, modo inordinate et extra modum nimie irasci.
6 Nam si semetipsam in mentis suae ratione tenere potuisset, et ipsa eius maturitas haberi in reverentia potuit, et disciplinae in monasterio ordo servari.
7 Hoc autem factum deterius puto, quod praedictum Bonum, monachum, de monasterio quod construxit, sine iussione mea tollere praesumpsisti, maxime quia nec aetati eius expedire suspicor, ut possit in regimine praeesse.
8 Ideoque volumus ut Domitius presbyter abbas esse Lucusiani monasterii debeat, eique praepositus Lucifer monachus fiat, in cuius requiescere solatio valeat.
9 Ex nostra itaque auctoritate haec te disponere, Deo adiuvante, praecipimus.
10 Cui dispositioni si quis praesumpserit ingratus existere, ad nos sine dubio transmittatur.
11 Acceptis ergo scriptis nostris, fratrem et coepiscopum nostrum Victorem ad Lucusianum monasterium dilectio tua invitet, quatenus ipse illic missarum solemnia celebrare, et praedictum Domitium auctore Deo abbatem ordinare debeat; ne dum tuum consilium sequimur in errorem sicut caeci ducamur.
12 Nam Catellum monachum in Lucusiano monasterio praepositum dilectio tua fieri voluerat.
13 Quod postquam fieri mandavimus, quia monachus non sit agnovimus.
14 Ex parva enim eulogia, quam Bonus monachus accepit, partem petendo contentionem facere in itinere minime timuit.
15 Quod ex quanta amaritudine cordis descenderit, tua poterit dilectio scire, si regulam monachorum nosse voluisset.
16 Ex discipulo autem tuo cognovimus quia tu qui abbas diceris, esse adhuc monachus nescis.
17 Et credo quod non disparis mentis sit in hac divisione cellerarius etiam Lucifer, quem praepositum fieri diximus.
18 Sed tolerabilius est antiquiorem fratrem quam novum et puerum tolerare.
Gregorius Magnus HOME