monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit eius animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa coniugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Ioannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLVI. AD ISACIUM IEROSOLYMITANUM EPISCOPUM. Synodicae illius epistolae respondens, Ecclesiam arcae confert, extra quam salus nulla. Laudat Isacii fidem, quam profitetur suam. Gaudet compressa sub Christianissimo imperatore haereticorum ora. Isacium hortatur ut in Ecclesiis suis compescat simoniam, ac quaedam compescendo, quaedam tolerando iurgia mitiget.

1 Gregorius Isacio episcopo Ierosolymitano.
2 Servata veritate historiae, quid aliud est quod diluvii tempore humanum genus extra arcam moritur, ad vitam vero in arca servatur, nisi hoc quod aperte nunc cernimus, quia infideles quosque extra Ecclesiam peccati sui unda perimit, et fideles suos in fide atque in charitate sanctae Ecclesiae unitas, quasi arcae compago, custodit? Quae arca videlicet de imputribilibus lignis compingitur, quia de animabus fortibus atque in bono suo perseverantibus aedificatur.
3 Et cum a saeculari vita unusquisque convertitur, quasi adhuc ligna de montibus succiduntur.
4 Cum vero ad sanctae Ecclesiae ordinem ad aliorum custodiam deducitur, quasi de excisis atque compositis lignis ad servandam vitam hominum arca aedificatur.
5 Quae profecto arca, cessante diluvio, in monte requievit, quia huius vitae corruptione cessante, cum malorum operum fluctus transierint, in coelesti patria sancta Ecclesia velut in monte requiescet excelso.
6 In huius itaque arcae aedificationem vos currere, relecta fraternitatis vestrae epistola, rectae fidei compage gaudemus, magnasque omnipotenti Deo gratias exsolvimus, qui, et immutatis gregis sui pastoribus, fidem quam semel sanctis Patribus tradidit etiam post eos immutabilem custodit.
7 Praedicator autem egregius dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus (I Cor. III, 11).
8 Quisquis igitur cum dilectione Dei et proximi, fidei, quae est in Christo, firmitatem tenet, eumdem Iesum Christum Dei et hominis filium apud se a Patre posuit fundamentum.
9 Sperandum ergo est quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur aedificium.
10 Ipsa quoque Veritas per se dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
11 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium (Ioan. X, 1).
12 Et paulo post subiicit, dicens: Ego sum ostium.
13 Ille ergo ad ovile ovium intrat per ostium, qui intrat per Christum.
14 Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem Creatore ac Redemptore humani generis vera sentit et praedicat, praedicata custodit, culmen regiminis ad officium portandi oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris.
15 Curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum persuadentes devastent.
16 Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui propter nos homo factus est.
17 Qui dignatus est fieri quod fecit, ipse et infirmitati meae, et tuae charitati spiritum sui amoris infundat, atque in omni sollicitudine et custodia circumspectionis oculum nostri cordis aperiat.
18 Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri perducuntur, eidem omnipotenti Deo sine cessatione gratiae solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni imperatoris nostri, et tranquillissima eius coniuge, et eius mansuetissima sobole, semper orandum est, quorum temporibus haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt eloqui non praesumunt; ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7).
19 Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quia amara haereticorum scientia quidquid hodie pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit.
20 Tua vero fraternitas spiritaliter edocta rectam per omnia fidem protulit, et quae quaerenda erant subtiliter enarravit.
21 Fides itaque vestra fides est nostra.
22 Ea tenemus quae dicitis, ea dicimus quae tenetis.
23 Quia vero pervenit ad nos in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum ordinem nisi ex praemiorum datione pervenire, si ita esse vestra fraternitas agnoscit, hanc primam oblationem omnipotenti Deo offerat, ut a subiectis sibi Ecclesiis errorem simoniacae haereseos compescat.
24 Nam ut alia taceam, quales esse in sacris ordinibus poterunt, qui ad hos non merito, sed praemio provebuntur? Scimus autem quanta animadversione hanc apostolorum princeps insecutus est, qui primam damnationis sententiam contra Simonem protulit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri (Act. VIII, 20).
25 Ipse quoque Creator ac Redemptor humani generis Dominus Deus noster cum flagellum de resticulis fecisset, de templo cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI).
26 Quid est enim aliud in templo columbas vendere, nisi in sancta Ecclesia eam per quam Spiritus sanctus datur ad pretium manus impositionem dare? Sed cathedrae vendentium columbas eversae sunt, quia talium sacerdotium in sacerdotio non deputatur.
27 Praeterea pervenit ad me, quia in ea Ecclesia quae Neas dicitur, saepe in Ierosolymorum urbe vestrae Ecclesiae iurgia nascuntur.
28 Unde sanctitas vestra debet sollicite cuncta pensare, et quaedam mansuete corrigere, quaedam vero quae corrigi nequeunt aequanimiter tolerare.
29 Aperte enim videmus quod per Psalmistae vocem a sancta Ecclesia dicitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 1, 2).
30 In dorso quippe onera portantur.
31 Supra dorsum ergo nostrum fabricant peccatores, quando eos quos corrigere non possumus patiendo portamus.
32 Navis etenim gubernator cum adversari sibi ventum considerat, quosdam fluctus directo clavo exsuperat, quosdam vero quos superari non posse praevidet inflexo cursu prudenter declinat.
33 Sic itaque sanctitas vestra quaedam compescendo, quaedam tolerando mitiget, ut in sancta Ierosolymorum Ecclesia pacem cohabitantium per omnia conservet.
34 Scriptum quippe est: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14).
35 In rixa etenim mentis ipsum lumen clauditur bonae intentionis.
36 Unde Psalmista dicit: Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8).
37 Et quid iam in nobis boni operis remanet, si pacem ex corde perdimus, sine qua Dominum videre non valemus? Vos itaque ita agite, ut de his quoque qui per iurgium perire poterant mercedis vestrae lucra colligatis.
38 Omnipotens Deus dilectionem tuam gratia coelesti custodiat, et de his qui tibi commissi sunt fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. (Videl. VII, ep. 32.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit eius animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa coniugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD ANATOLIUM DIACONUM CONSTANTINOPOLITANUM. Neque Ioannem, neque episcopum alium ob corporis infirmitatem deponendum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46