monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit eius animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa coniugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLIV. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Rogat ne deinceps in epistolis se illius ancillam vocitet. Suspensa iam quae beato Petro obtulit vela. De illius podagra, et tristatur, et gaudet. Monasterium sancti Andreae, cui et ipsa eleemosynam miserat, ab hoc apostolo diligentissime custodiri probat ex variis miraculis.

1 Gregorius Rusticianae patriciae.
2 Excellentiae vestrae scripta suscepi, quae me in gravissima aegritudine positum de salute, de devotione ac de dulcedine sua omnino relevarent.
3 Unum vero aegre suscepi, quia in eisdem epistolis ad me, quod semel esse poterat, saepius dicebatur: Ancilla vestra, et ancilla vestra.
4 Ego enim qui per episcopatus onera servus sum omnium factus, qua ratione se illa mihi ancillam dicit, cuius ante susceptum episcopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum ne hoc verbum aliquando ad me in scriptis vestris inveniam.
5 Ea autem quae ex purissimo sincerissimoque corde beato Petro apostolorum principi munera transmisistis, praesente omni clero suscepta atque illic suspensa sunt.
6 Filius autem meus, vir magnificus domnus Symmachus, quia aegrotum me ex podagrae dolore et pene desperatum reperit, scripta vestra mihi dare distulit, et post multum temporis quam vela suscepta sunt dedit.
7 Postmodum vero in scriptis excellentiae vestrae invenimus ut cum litania ad beati Petri ecclesiam portari debuissent.
8 Quod ideo minime factum est, quia, sicut praedixi, ante vela quam scripta suscepimus.
9 Tamen praedictus vir cum omni familia domus vestrae hoc fecit, quod nos cum clero facere voluistis.
10 Sed et si voces defuerunt hominum, habet ipsa vestra oblatio apud omnipotentem Deum vocem suam.
11 In eius enim pietate confido quia cuius corpus vos cooperuistis in terra, eius vos intercessio ab omnibus peccatis proteget in coelo, omnemque domum vestram sua provisione reget, et sua vigilantia custodiet.
12 De podagrae autem molestia, quam vobis evenisse signastis, et contristatus vehementer sum et laetatus.
13 Laetatus, quia humor noxius inferiora petens, superiora perfecte deseruit; contristatus vero, quia in tam tenuissimo corpore dolores vos nimios perpeti pertimesco.
14 Ubi enim caro deest, quae virtus esse poterit doloribus resistens? Me etenim quem qualis fuerim nostis, ita amaritudo animi et assidua exacerbatio, atque praeter hoc podagrae molestia afficit, ut corpus meum tanquam in sepultura ita siccatum sit.
15 Unde fit ut iam de lecto raro surgere valeam.
16 Si ergo mei molem corporis in tantam podagrae dolor ariditatem redegit, quid de vestro corpore sentiam, quod nimis siccum ante dolores fuit? De eleemosyna vero quam beati Andreae apostoli monasterio fecistis, quid necesse est me aliquid dicere, cum scriptum sit: Absconde eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Eccli. XXIX, 15).
17 Si ergo apud secretas aures Dei habet ipsa bona operatio vocem suam, sive nos clamemus, sive taceamus, hoc ipsum quod bene egistis, clamat.
18 Indico autem quia tanta miracula, tanta cura, tanta custodia monachorum in eodem monasterio eiusdem apostoli est, ac si specialiter abbas monasterii ipse sit.
19 Nam ut pauca de multis loquar quae abbate ac praeposito monasterii narrantibus agnovi, quadam die duo exinde fratres transmissi sunt, qui aliquid emere pro monasterii utilitate debuissent: unus iunior, qui prudentior videbatur: alter senior, qui custos iunioris esset.
20 Perrexerunt utrique, et de pretio quod acceperunt, ipse qui custos iunioris missus fuerat, nesciente altero, de eodem pretio furtum fecit.
21 Qui mox ut ad monasterium sunt reversi, atque ante oratorii limen venerunt, arreptus a daemonio is qui furtum fecerat, cecidit, et vexari coepit.
22 Dimissus autem a daemonio, concurrentibus monachis requisitus est num forsitan de eo quod acceperat furtum fecisset; negavit, iterum vexatus est.
23 Dimissus atque iterum requisitus negavit, atque iterum vexatus est.
24 Octo itaque vicibus negavit, octo vicibus est vexatus.
25 Post octavam vero negationem confessus est quantos nummos furto abstulerat.
26 Et agens poenitentiam, prostratus se peccasse testatus est, perceptaque poenitentia, ulterius ad eum daemonium non accessit.
27 Alio quoque tempore dum in die natalitio eiusdem apostoli iam meridianis horis fratres quiescerent, subito quidam frater apertis oculis caecatus coepit tremere, voces ingentes emittere, quibus vocibus testabatur ferre se non posse quod patiebatur.
28 Concurrerunt fratres, viderunt caecum apertis oculis trementem, et clamantem, et a praesentibus alienum, nihilque quod foris agi poterat sentientem.
29 Eumque in manibus levaverunt, atque ante altare sancti Andreae apostoli proiecerunt, ipsique pro eo in orationem prostrati sunt.
30 Qui statim ad se reversus, quid passus fuerat confessus est, quia senex quidam ei apparuit, et canem nigrum ad eum dilaniandum dimisit, dicens: Quare fugere voluisti de monasterio isto? Cumque evadere de canis morsibus nullo modo potuissem, venerunt quidam monachi, et eumdem senem pro me rogaverunt.
31 Qui statim iussit canem abscedere et ipse ad me reversus sum.
32 Qui etiam saepe confessus est postea, dicens: Quia eo die quo ista pertuli, consilium habueram de eodem monasterio fugere.
33 Alius quoque monachus discedere ex eodem monasterio latenter voluit.
34 Cumque hoc mente tractasset, voluit oratorium ingredi, sed statim daemonio traditus vehementissime vexatus est.
35 Relinquebatur vero a daemonio, et si extra oratorium stetisset, nihil patiebatur adversi: si vero conatus fuisset ingredi, statim maligno spiritui traditus vexabatur.
36 Cumque hoc saepius fieret, culpam suam confessus est, quia de monasterio egredi cogitabat.
37 Tunc collecti pro eo fratres, sese per triduum in precibus astrinxerunt, atque ita curatus est, ut ad eum postmodum nunquam spiritus malignus accederet.
38 Dicebat autem se eumdem beatum apostolum dum vexaretur vidisse, seque ab eo increpatum esse cur de monasterio voluisset abscedere.
39 Alii quoque duo fratres de eodem monasterio fugerunt, atque aliqua prius colloquendo fratribus signa dederunt quod per Appiam descendentes Ierosolymam tenderent, qui exeuntes diverterunt de itinere.
40 Et ut a sequentibus inveniri minime potuissent, retrusas cryptas iuxta Flamineam portam invenientes, in eis sese occultaverunt.
41 Cum vero vespertinis horis requisiti minime in congregatione inventi essent, ascensis caballis eos quidam fratres secuti sunt, per Metroni portam exeuntes, ut eos in Latinam vel Appiam viam sequerentur.
42 Subito autem eis consilium ortum est ut eos in Salaria via requirerent.
43 Extra civitatem igitur pergentes deflexerunt iter in Salariam.
44 Eos vero minime invenientes per portam Flamineam decreverunt reverti.
45 Cumque reverterentur, mox ut equi eorum ante cryptas illas venerunt in quibus se absconderant, fixerunt gradum, pulsati et compulsi passum movere noluerunt.
46 Consideraverunt monachi rem talem sine mysterio esse non posse.
47 Attenderunt ad cryptas, viderunt earum aditus missa maceria damnatos, sed caballis suis nusquam euntibus descenderunt.
48 Deposuerunt lapides qui in ore cryptarum positi fuerant, ingressi sunt, eosque in eisdem tenebrosis latibulis terrae consternatos invenerunt.
49 Qui ad monasterium reducti, ex eodem miraculo ita sunt meliorati, ut eis multum profuerit ad parum temporis de monasterio fugisse.
50 Haec dixi, ut excellentiae vestrae innotesceret cuius oratorio eleemosynam fecistis.
51 Omnipotens autem Deus, et in anima, et in corpore, et in omni domo, coelesti vos protectione custodiat, et ad consolationem nostram diu vos vivere concedat.
52 Dilectissimum filium meum domnum Strategium, cum gloriosis parentibus suis filiis vestris mea peto vice salutari. (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 58 et 67.)
Gregorius Magnus HOME



Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD THEOCTISTAM PATRICIAM. Multis ostendit eius animum detractionibus turbari non debere, sedandum tamen tranquilla et humili ratione obloquentium murmur. Ostendit etiam, primo religionis causa coniugia non debere dissolvi; secundo peccata omnia in baptismate funditus dimitti; tertio post poenitentiam triennio factam licentiam non esse peccandi; quarto etiam illum anathematis vinculo teneri qui, necessitate compulsus, id de quo reprehenditur anathematizaverit. Plerosque falso in quatuor illis capitulis imperito zelo accusatos, placandos tamen accusatores illos ratione et mansuetudine, idque Theoctistae ipsi erga suos agendum.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44