Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat.
1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
2 | Petrus, vir clarissimus, vicedominus gloriosae filiae nostrae Rusticianae patriciae, suis nobis epistolis questus est, asserens postquam fraternitas vestra de Romana civitate reversa est, fines cuiusdam possessionis praedictae patriciae ab hominibus Ecclesiae vestrae vi esse pervasos. |
3 | De qua re saepius se vobis querelam deposuisse significavit, et aliquando ad dicendam vos causam Martianum tabularium deputasse, quem asserit diversis dilationibus distulisse, ut nunc usque ad causae dictionem partes accedere minime potuissent. |
4 | Et quia quanto fraterna vos charitate diligimus, tanto audire aliquid quod ad vestram pertineat invidiam contristamur, idcirco scriptis vos praesentibus adhortamur, ut, omni mora vel excusatione cessante, de finibus qui dicuntur invasi, subire homines vestros iudicium cum parte altera faciatis, quatenus et pervasionis quaestio, et si qua est proprietatis contentio finiatur. |
5 | Haec igitur fraternitas vestra fieri sine dilatione provideat, ut nec vos invidia tangere, nec nos denuo exinde valeat querela pulsare. |