monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis. <<<     >>> EPISTOLA XLIII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Dilatam diu Rusticianae causam de invasis possessionis suae finibus tandem finiat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLII. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Gloriosissimus filius noster Faustus directa petitione nos adiit, asserens fines possessionis suae illic intra Siciliam positos a vestris nuper hominibus occupatos, atque ob hoc rem violenter ablatam sibi per praeceptionis nostrae seriem debere petiit reformari.
3 Quod quia, si ita ut asserit factum est, a fraternitatis vestrae cognitione omnino credimus alienum, diligenter inquirite.
4 Et si, ut asserit, contra iuris ordinem fines ipsius a possidente sublati sunt, in possessoris redeat res pervasa dominium.
5 Et tunc si quid est quod a vestra Ecclesia proprietatis iure utiliter opponatur, electorum debet iudicium provenire, eorumque iudicio terminari, dummodo indecenter possessoris ius minime perturbetur.
6 Sed causa iudiciali termino definita, sine sacerdotali invidia dominum atque iustitiam res manifesta cognoscat.
Gregorius Magnus HOME