Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XLI. AD ROMANUM DEFENSOREM. De possessionum Fausti finibus iniuste pervasis.
1 | Gregorius Romano defensori Gloriosissimus filius noster Faustus epistola directa nos petiit, asserens ab actionariis Syracusanae Ecclesiae fines possessionis suae illic intra Siciliam positos nuper violenter ablatos. |
2 | Unde quia a cognitione fratris et coepiscopi nostri Ioannis hoc omnino credimus alienum, eum videre te volumus. |
3 | Et si quidem res nuper, ut asseritur, a possidente sublata est, et hoc apud te manifesta satisfactione claruerit, eius cui subtracta est dominio reformetur. |
4 | Et tunc si quid actores praedictae Ecclesiae rationabiliter sibi in finibus suis credunt posse competere, electorum subeant sine dilatione iudicium, ut cuius sit proprietas iudicantium sententia decernatur; quatenus per hoc episcopalis de illicita quae praetenditur invasione auferatur invidia, et causa legali valeat ordine finiri. |