monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ob eruptionem sanguinis temperet a ieiunio, atque ab omni exasperatione caveat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Vitum defensorem constitutum commendat.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Vitum, praesentium portitorem, experientia tua olim nostrum fuisse cognoscat.
3 Cuius quoniam bene fidem et solertiam novimus, in defensorum illum schola, data ei solemniter epistola, militandum esse praevidimus.
4 Et ideo si quid ei pro ecclesiasticis utilitatibus iniungere forte volueris, nullam de eo dubietatem habeas; sed omnino de puritate ipsius certus esto, nec eum fraudulenter vel dupliciter aliquid acturum existimes.
5 Unum est ut ei charitatem, quae fidelibus debetur, impendas.
Gregorius Magnus HOME