monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXVI. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Suum de Venantii desperato morbo dolorem testatur. Agendum in primis ut ad monasticum habitum vel in extremis redeat. Se, quod imperatori ipsi filias suas iam commendet Venantius, plurimum impediri. Illas quoad eius facere poterit tueatur Ioannes. Huic Romam congruo tempore venire amice permittit. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD VITUM DEFENSOREM. Illum Ecclesiae defensorem instituit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis iurisdictio violetur.

1 Gregorius Romano defensori Siciliae.
2 Pervenit ad nos (Grat. 11, q. 1, c. 39) quod si quis contra clericos quoslibet causam habeat, despectis eorum episcopis, eosdem clericos in tuo facias iudicio exhiberi.
3 Quod si ita est, quia valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate praecipimus ut hoc denuo facere non praesumas.
4 Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab eo iudices deputentur; aut si forte ad arbitros eundum est, partes ad eligendum iudicem ab ipso exsecutio deputata compellat.
5 Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudices eligant.
6 Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur? Item nuntiatum est nobis quia quosdam clericos qui a reverendissimo fratre nostro Ioanne episcopo, exigente culpa, in poenitentiam missi sunt, nesciente illo, tua illos exinde auctoritate eieceris; quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas.
7 Eosdem ergo clericos episcopo suo sine mora restitue.
8 Et hoc de caetero cave committere, quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere.
9 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 30.)
Gregorius Magnus HOME