monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXV. AD BARBARAM ET ANTONINAM. De imminente patris morte vehementer afflictas consolatur. <<<     >>> EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis iurisdictio violetur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXVI. AD IOANNEM SYRACUSANUM EPISCOPUM. Suum de Venantii desperato morbo dolorem testatur. Agendum in primis ut ad monasticum habitum vel in extremis redeat. Se, quod imperatori ipsi filias suas iam commendet Venantius, plurimum impediri. Illas quoad eius facere poterit tueatur Ioannes. Huic Romam congruo tempore venire amice permittit.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Fraternitatis vestrae scripta suscepi, quae mihi de dulcissimi filii mei domni Venantii aegritudine loquebantur, et cuncta circa eum qualiter acta sunt enarrabant.
3 Sed uno tempore auditis et illum desperate ac graviter aegrotare, et in rebus orphanorum homines iniquos insistere, vix se dolor in corde meo capere poterat.
4 Sed in hoc fuit solatium, quod lacrymae mihi per gemitus erumpebant.
5 Vestra igitur sanctitas primam quam debet curam negligere non debet, ut de anima eius cogitare debeat, exhortando, rogando, Dei terribile iudicium proponendo, ineffabilem eius misericordiam promittendo, ut ad habitum suum redire vel in extremis debeat, ne ei tantae culpae reatus in aeterno iudicio obsistat; ac deinde vestrum est cogitare quomodo filiae eius domna Barbara et Antonina debeant ordinari, ut nulla occasio malis hominibus praebeatur.
6 Nam postquam me de eis sollicitudinis curam gerere coniuravit, addens ut earum debeam ordinationi prospicere, aliud in epistola sua secutus est, quod hoc mihi studenti dubium non est quia possit obsistere.
7 Ait enim ut piissimo domno imperatori saepius supplicem, quatenus ipse eas faciat ut praeviderit ordinari.
8 Quod quam sit diversum priori voluntati perpenditis.
9 Ex qua re dubito ne hominibus in Sicilia positis et quaerentibus occasionem in rebus ipsius apta detur occasio.
10 Nam hoc cognito, quid facturi sunt qui, nulla existente causa, iam sigillum in substantia ipsius, quantum dicitur, nitebantur imponere.
11 Nunquid non illos videtur ratio ad faciem adiuvare, et ad hoc illis iustam quasi praebere materiam? Si dixerint: Domno imperatori commendatae sunt, negligere non possumus, periculi nostri interest, res in tutum facimus, quousque domnus imperator Constantinopolim duci praeceperit.
12 Dic, rogo, quid ad haec facturus sum, quando homini habenti potestatem paterna videtur commendatio concordare? Me enim coniurat ut ita eas ordinari provideam, quatenus aut in Romana civitate sint, aut de Sicilia non tollantur, et ille id agit ut eas nulla nec huc deducendi, nec illis sit ratio retinendi.
13 Vos autem, in quantum potestis, malis hominibus obviate.
14 Earum substantiam propter Deum omnipotentem, velut propriam, defendite; et si adhuc licet, quomodo omnis occasio removeatur violentiae in praedicti viri domni Venantii testamento providete.
15 Si autem ita placet ut palatio commendentur, mihi non debet imponere pondus ut in anima mea curam ordinationis earum velit impingere, de quarum ordinatione qualiter cogitem omnipotentem Deum sufficiat scire.
16 Unde statim dilectissimo filio meo Anatolio diacono, ut cum gloriosa Rusticiana patricia loqui studeat, et qualiter de personis quarum mihi nomina transmissa sunt debeat exquirere et indicare, scribere curavi; ut nobis omnia sub celeritate indicet, et quae fienda sunt, Deo ordinante, disponantur.
17 Praeterea, in scriptis quae ad nos misistis fraternitatem vestram contristatam invenimus, eo quod huc eam quasi pro ingratitudine aliqua venire noluissemus, quando non illud ob aliud nisi sola utilitatis causa fecimus, scientes propter personas ibidem consistentes valde necessariam illic vestram fuisse praesentiam.
18 Sed ne forte ex hoc ingratum erga vos animum nostrum credatis, quod absit, existere, si veniendi vobis voluntas est, apto vos tempore apostolorum liminibus praesentate.
19 Nam quantum ad nos pertinet, ita charitatem vestram diligimus, ut videre vos saepius cupiamus.
20 (Vide, sup.
21 , epist. 30 et 35, et lib. I, epist. 34. Cf.
22 Ioan.
23 Diac., l. III, c. 48.)
Gregorius Magnus HOME