Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXV. AD BARBARAM ET ANTONINAM. De imminente patris morte vehementer afflictas consolatur.
1 | Gregorius Barbarae et Antoninae. |
2 | Susceptis gloriae vestrae epistolis, quae pro verbis lacrymis loquebantur, non minor nos, dilectissimae filiae nostrae, quam vos de patris aegritudine moeror afficit. |
3 | Nec enim extraneam possumus reputare tristitiam, quippe quae nobis charitatis lege fit propria. |
4 | Sed quia in nulla desperatione de Redemptoris nostri est misericordia diffidendum, animos vestros ad consolationem patris erigite, spem vestram in omnipotentis Dei manu ponite; et in ipsius protectione confidimus quia et ab omni vos adversitate custodit, atque tribulationem vestram exhilarat, et secundum paterna desideria propitius vos ordinari concedit. |
5 | Si vero debitum humanae sortis impleverit, nec tunc desperatio aliqua vos comprimat, vel quorumdam vobis verba terrorem incutiant. |
6 | Nam post Deum, qui orphanorum gubernator ac protector est, sic de dulcissima gloria vestra erimus solliciti, atque utilitati vestrae providere ut possumus adiuvante Domino festinabimus, ut nec vos iniustorum hominum concussio ulla perturbet, et nos debitum quod de parentum vestrorum bonitate contraximus vobis per omnia repensemus. |
7 | Gratia itaque coelestis vos suo favore nutriat, sua protectione a malis omnibus defendat, ut vitae vestrae incolumitas gaudium nostrum fiat. |