Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXIV. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Quam illius decessor ex pecuniis Ecclesiae detinuerat cleri vel pauperum portionem, ipse iuxta praescriptum in hac epistola modum distribuat.
1 | Gregorius Paschasio episcopo Neapolis. |
2 | Tempore quo fraternitas tua ad episcopatus officium Deo auctore provecta est, constituisse nos recolit ut ex pecuniis Ecclesiae vestrae portio cleri vel pauperum, quam minime decessor vester praebuerat, id est quadringenti solidi seorsum fieri debuissent, qui eiusdem cleri atque pauperum erogationi proficerent: quod quia diutius non est differendum, volumus ut secundum distributionem praesentibus scriptis insertam, coram Anthemio subdiacono nostro, sine difficultate aliqua, fraternitas vestra debeat erogare. |
3 | Praebendi itaque sunt clericis vestris per singulos, sicut prospexeritis, simul omni summa solidi centum; praeiacentibus, quos centum viginti sex esse cognovimus, dandi sunt solidi sexaginta tres, id est medium solidi per singulos; presbyteris ac diaconis et clericis peregrinis solidi quinquaginta; hominibus honestis ac egenis, quos publice petere verecundia non permittit, solidi centum quinquaginta; ita ut quidam eorum ad singulos tremisses, quidam ad singulos solidos, vel si visum fuerit amplius dimittantur. |
4 | Reliquis vero pauperibus qui eleemosynam publice petere consueverunt, solidos triginta sex. |
5 | Ecce nos quantum vel quibus dari debeat distribuimus. |
6 | Sed quia, sicut praevidimus, non omnibus aequaliter est praebendum, necesse est ut una cum praedicto subdiacono, prout praevideritis, dare singulis debeatis, atque id modis omnibus studeatis, quatenus hoc quod alter iniuste detinuit vos devote ac celerius impendendo ad vestram possitis applicare mercedem. |