monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXX. AD VENANTIUM EXMONACHUM PATRICIUM SYRACUSANUM. Tum suae, tum illius podagrae occasione docet vitae huius poenas esse Dei verbera peccatores ex misericordia corrigentis. In illis proinde revocanda in memoriam delicta, agendas Deo gratias, praevertendum poenitentia Dei iudicium. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Concessas Candido abbati reliquias. Se tot ac tantis aegritudinibus affectum, ut vivere poena sit. Preces apud Deum petit, ut flagella mitiget, et patientiam concedat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXI. AD PASCHASIUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Venantio sancti Severini reliquias ad oratorii consecrationem concedat.

1 Gregorius Paschasio episcopo Neapolitano.
2 Ioannes, servus et actor domni Venantii, sanctuaria beati Severini confessoris, oblata petitione, suprascripto domino suo postulat debere concedi, quatenus in eius nomine oratorium propriis constructum sumptibus possit solemniter consecrari; et ideo, frater charissime, praefati desideriis ex nostra te praeceptione convenit obedire, ut devotionis suae in consecratione quam postulat potiatur effectu.
3 Datum mense Februarii, indict. 4.
Gregorius Magnus HOME