monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXV. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Laudat quod virorum monasterium in domo ancillarum Dei monasterio cohaerente construi noluerit. Monachos tamen aut in ipso monialium discedentium loco, aut in destituto quodam monasterio constitui iubet, ipsumque Ianuario commendat. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD IOANNEM RELIGIOSUM. Ioannem mensis pauperum et exhibendae diaconiae praepositum rationibus homini reddendis immunem declarat; sed rationem Deo positurum hortatur, ut opus suum impleat solertius.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXVI. AD IOANNEM SUBDIACONUM. Apud praefectum agat pro Ioanne argentario.

1 Gregorius Ioanni subdiacono Ravennae.
2 Qualiter Ioannes argentarius indigentibus fideiussione fuit saepe remedium, experientia tua bene novit.
3 Unde contigit ut nunc importuno quondam palatino fideiussor accedens, necessitatem non modicam patiatur, adeo ut in Ecclesia diu iam residens vehementius affligatur.
4 Sed quia quibusdam erat suspicio quod praedicto Importuno non simpliciter, sed compendit causa fideiussor accesserit, ad sacratissimum corpus beati Petri apostolorum principis districta omnino sacramenta, quantum nobis renuntiatum est, praebuit, non solum nullum se ab eo commodum ex toto recepisse, verum etiam nec aliquid promissum habuisse, sed ei ut caeteris simpliciter accessisse.
5 Et quia tam longo tempore innocentis hominis simplicitas non debet affligi, apud eminentissimum filium nostrum praefectum modis quibus valueris age, ut una ipsa statio, quae in Romana civitate remansit, eius temporibus claudi non debeat, sed ei pro mercede sua in hac afflictione subveniat, atque eum directa iussione dignetur absolvere; et amplius illum in hac esse necessitate minime patiatur, quia quemadmodum simplex benignusque sit, vel diversis fuerit saepe in tribulatione remedium, nec ipsi habetur incognitum.
6 Et ideo ita, sicut diximus, cum omni dulcedine apud eum stude agere, ut in huius absolutione multis possit ferre consultum, et haec via remedii, sicut diximus, eius temporibus non claudatur.
7 Data mense Novembri, indict. 4.
Gregorius Magnus HOME