Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXIII. AD VITALEM SARDINIAE DEFENSOREM. Bonifacium in Barbaricinis mancipiis comparandis adiuvet.
1 | Gregorius Vitali defensori Sardiniae. |
2 | Bonifacium praesentium portitorem, notarium scilicet nostrum, ad hoc nos experientia tua illuc transmisisse cognoscat, ut in utilitatem parochiae Barbaricina debeat mancipia comparare. |
3 | Et ideo experientia tua omnino ei studiose solliciteque concurrat, ut bono pretio, et talia debeat comparare quae in ministerio parochiae utilia valeant inveniri, atque emptis eis huc, Deo protegente, is ipse celerius possit remeare. |
4 | Ita ergo te in hac re exhibere festina, ut te quasi servientium amatorem, quorum usibus emuntur, ostendas, et nobis te ipsi de tua valeant sollicitudine commendare. |