3 | Quia ergo multi de barbaris et provincialibus Sardiniae ad Christianam fidem dicuntur Deo propitio devotissime festinare, magnitudo vestra studium suum hac in causa decenter accommodet, et fratri coepiscopoque nostro Victori in convertendis baptizandisque eis studiose concurrat; quatenus dum de interitu multorum animae per baptismatis gratiam vobis fuerint solatiantibus liberatae, et apud homines laudem habere, et apud omnipotentem Dominum, quod summopere studendum est, magnam mercedem possitis acquirere; atque nos vobis gratias relerentes, magnitudini vestrae possimus modis omnibus existere debitores. |