Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XX. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Calumnioso episcopo inopi, ultra datam condumam, vineolam locet. Eidem episcopium restituat, non ablatis inde quae decessor episcopus pater suus acquisierit. Ipsi tandem legati partem tradat.
1 | Gregorius Scholastico defensori. |
2 | Ante aliquantum temporis experientiae tuae nos praecepisse recolimus ut quia reverendissimus frater et coepiscopus noster Calumniosus necessitatem se de solatiis asseruit sustinere, unam illi de iure Ecclesiae deputare condumam debuisses. |
3 | Sed quia conduma ipsa vineolam parvam iuris eiusdem Ecclesiae nostrae tenere dicitur, et ipsam sibi pariter vineolam petit debere locari, hac tibi auctoritate praecipimus ut ad tres siliquas aureas factis libellis ei vineolam ipsam locare debeas; quatenus et ipse exinde aliquod remedium consequatur, et ius Ecclesiae sine diminutione aliqua conservetur. |
4 | Praeterea questus nobis est suprascriptus reverendissimus frater noster quod et episcopium Ecclesiae ipsius hactenus detineas, et occasione blandiaris, ut episcopi patris tui vestes tibi, vel alia quae in episcopio inventa sunt applices. |
5 | Et ideo si ita est, et ab episcopio te praecipimus sine mora recedere, et quidquid praedictus pater tuus episcopatus sui tempore de proprio Ecclesiae constiterit conquisisse, ne tollas, quia et sacris canonum legibus esse noscitur definitum, ut in his quae antistes episcopatus tempore acquisiverit, non alius, nisi sola succedat Ecclesia. |
6 | Asserit etiam Ferocinatum quemdam condito testamento haeredem nostram instituisse Ecclesiam, atque Ecclesiae sancti Ioannis, quae ante portas Hortonepsis civitatis sita est, duos casales fundi campos per Ausinianum legati titulo reliquisse, et a nostra eos nunc Ecclesia detineri. |
7 | Quos quia secundum voluntatem defuncti sibi petit debere contradi, experientia tua, lecta serie testamenti, si ita esse repererit, nec est quod rationabiliter a parte nostrae opponi possit Ecclesiae, praedictos casales tradere suprascripto fratri nostro non differat; quia dum talibus nos etiam de proprio convenit impartiri, ea quae illis competunt, nullo modo a nostris irrationabiliter patimur detineri. |