Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Helenae homines a Romanae Ecclesiae actoribus iniuste detineri non sinat.
1 | Gregorius Anthemio subdiacono. |
2 | Gloriosa filia Helena per suos nobis homines indicavit quosdam de suis ab Ecclesiae nostrae actoribus irrationabiliter detineri. |
3 | Et quia eos petit sibi restitui, idcirco hac tibi auctoritate praecipimus ut cum omni diligentia veritatem studeas perscrutari. |
4 | Et si ita est, nec est quod in eis ad nostrae nomen Ecclesiae possit vindicari, omni mora postposita, aut ipsos restitue, aut si forte manci iis Ecclesiae nostrae coniuncti sunt, dando pro eis vicarios recompensa. |
5 | Si vero aliquid nostrae dicuntur Ecclesiae competere, sit sine aliqua dilatione compendium; et quae iudicata fuerint, ita experientia tua ad effectum sine aliqua difficultate perducat, ut praedictae filiae nostrae denuo non sit huc necessitas transmittendi. |