Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XVI. AD MEDIOLANENSES. Redeunti Mediolanum Arethusae charitatem impendant, agantque ut illius causa mox ordinato episcopo finiatur.
1 | Gregorius populo, presbyteris, diaconis et clero Ecclesiae Mediolanensis. |
2 | Latrix praesentium Arethusa, clarissima femina, propter causam legati quod ei coniugique, vel filiis ipsius, Laurentius frater noster reverendae memoriae episcopus vester reliquerat, diu apud nos est, ut recolitis, demorata. |
3 | Unde scripta nostra recordandae memoriae fratri et coepiscopo nostro Constantio miseramus, ut cum ea sacerdotali studio causam ipsam definire iurgiorum cessante strepitu debuisset. |
4 | Quod, sicut scire vos credimus, se et olim facere voluisse, et adhuc facere tunc velle responderat. |
5 | Sed quia latrix horum diu est in hac urbe demorata, atque illuc distulit remeare, nuncusque decidi non potuit. |
6 | Idcirco dilectionem vestram scriptis praesentibus adhortamur, ut memoratae mulieri illuc venienti charitatem quam decet Ecclesiae filios impendatis, et cum auctore Deo Ecclesia fuerit ordinata, id agatis, quatenus causa ipsa, quae tempore diuturno dilata est ita sine mora, aequitate servata, debeat terminari, ut nec antedicta femina amplius fatigari, nec vos videamini, contra ecclesiasticum propositum, petentibus negasse quod iustum est. |