Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XIV. AD ASCLEPIODOTUM. Gallicanum Romanae Ecclesiae patrimonium commendat, et clavim mittit cum reliquiis.
1 | Gregorius Asclepiodoto patricio. |
2 | Prudentes viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. |
3 | Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est quia mercedis causas, ubi inveniunt, non postponunt. |
4 | Quanto igitur affectu, quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renuntiante comperimus. |
5 | Sed quoniam hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit aestimet: et nisi in beneficiis suis creverit, nihil praestitisse se reputet: paterna dilectione salutantes, gloriae vestrae suprascriptum presbyterum, et patrimonium Ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus, ut ope gratiae vestrae praemunitum, molestias et onera nulla sustineat. |
6 | Sic igitur boni studii in vobis cura proficiat, ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur, et sentiamus quod de charitate vestra praesumimus. |
7 | Augete favoris vestri praesidia, quia apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur quod sine adiectione relinquitur. |
8 | Et quoniam ab excellentissimis regibus Francorum filiis nostris poposcimus, ut ipsum patrimoniolum sub sua cura habere dignentur, vobis adminiculantibus impleatur, ut vestrum possit esse quod poscimus; quatenus et nos gratias referentes, pro gloriae vestrae incolumitate orare enixius valeamus, et vestrorum bonorum vicissitudinem Deus vobis omnipotens et hic et in futuro recompenset. |
9 | Clavim vero a sacratissimo beati Petri corpore, in qua de catenis eius benedictio continetur, transmisimus, quae collo vestro suspensa contra omnia adversa vos muniat. |