Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XIII. AD SERENUM MASSILIENSEM EPISCOPUM. Non confringendas fuisse sanctorum imagines; non adorandas quidem, sed ad instructionem permittendas. Hac ratione demulcendos, quos fractis imaginibus alienarat, fidelium animos. Pravos homines a conturbernio et societate sua removendos.
1 | Gregorius Sereno episcopo Massiliensi. |
2 | Litterarum tuarum primordia ita sacerdotalem in te esse benevolentiam demonstrabant, ut maior nobis fieret de fraternitate tua laetitia. |
3 | Sed tantum earum finis a suis dissensit initiis, ut non unius, sed diversarum esse mentium talis crederetur epistola. |
4 | Ex illo autem quod de scriptis nostris, quae ad te misimus, dubitasti, quam sis incautus apparuit. |
5 | Nam si diligenter ea quae fraterno amore monuimus attendisses, non solum minime dubitasses, sed imo quid te sacerdotali gravitate oporteret agere cognovisses. |
6 | Neque enim Cyriacus quondam abbas, qui scriptorum nostrorum portitor exstitit, istius disciplinae vel eruditionis fuit, ut vel ipse aliud facere, sicut putas, auderet, vel istam de eius tibi persona suspicionem falsitatis assumeres. |
7 | Sed dum monita salubria pensare postponis, contigit ut iam non solum actu, verum etiam esses interrogatione culpabilis. |
8 | Perlatum siquidem ad nos fuerat (De consecrat., dist. 3, c. 27) quod, inconsiderato zelo succensus, sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confregeris. |
9 | Et quidem quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus; fregisse vero reprehendimus. |
10 | Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti. |
11 | Si non aliud, vel illud te non debuit revocare, ut, despectis aliis fratribus, solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. |
12 | Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa etiam ignorantes vident quid sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt. |
13 | Unde et praecipue gentibus pro lectione pictura est. |
14 | Quod magnopere a te qui inter gentes habitas attendi debuerat, ne dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. |
15 | Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in Ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. |
16 | Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condiisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere, et collectum gregem non dispergere, sed potius dispersum poteras congregare, ut pastoris in te meritum nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. |
17 | Hinc autem dum in hoc animi tui incaute motus exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. |
18 | Quando ergo ad ovile dominicum errantes oves adduces, qui quas habes retinere non praevales? Proinde hortamur ut vel nunc studeas esse sollicitus, atque ab hac te praesumptione compescas, et eorum animos quos a tua disiunctos unitate cognoscis, paterna ad te dulcedine, omni adnisu, omnique studio revocare festines. |
19 | Convocandi enim sunt dispersi Ecclesiae filii, eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omne manufactum adorari non licet, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Luc. IV, 8). |
20 | Ac deinde subiungendum quia picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi fuerant factae, ut nescientes litteras, ipsam historiam intendentes, quid actum sit discerent, quia transisse in adorationem videras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes. |
21 | Atque eis dicendum: Si ad hanc instructionem ad quam imagines antiquitus factae sunt habere vultis in Ecclesia, eas modis omnibus et fieri et haberi permitto. |
22 | Atque indica quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pendebatur, displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter exhibita. |
23 | Atque in his verbis eorum mentes demulcens, eos ad concordiam tuam revoca. |
24 | Et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorari vero imagines modis omnibus veta. |
25 | Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant, et in adoratione solius omnipotentis sanctae Trinitatis humiliter prosternantur. |
26 | Cuncta vero haec et amore sanctae Ecclesiae, et tuae fraternitatis loquimur. |
27 | Non ergo ex mea correptione frangatur a zelo rectitudinis, sed magis adiuvetur in studio piae dispensationis. |
28 | Praeterea pervenit ad nos quod dilectio tua libenter malos homines in societate sua recipiat, adeo ut presbyterum quemdam qui postquam lapsus est, et in suae adhuc dicitur iniquitatis pollutione versari, familiarem habeat. |
29 | Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit, scelera non corrigit, sed magis aliis talia perpetrare videtur dare licentiam. |
30 | Sed ne forte aliqua tibi subreptione vel dissimulatione, ut a te reciperetur, atque adhuc haberetur gratus, suaserit, non solum hunc longius a te expellere, verum etiam excessus ipsius sacerdotali te zelo modis omnibus convenit resecare; alios vero qui pravi esse memorantur paterna adhortatione a sua pravitate compescere, et ad viam stude rectitudinis revocare. |
31 | Quod si, quod absit, salubri monitu eos videris in nullo proficere, et hos quoque curabis a te procul abiicere, ne pravitates eorum ex eo quod recipiuntur displicere minime videantur. |
32 | Et non solum ipsi inemendati remaneant, sed etiam eorum receptione alii corrumpantur. |
33 | Et considera quam et hominibus exsecrabile, et periculosum ante Dei sit oculos, si per eum a quo plectenda sunt crimina nutriri vitia videantur. |
34 | Haec igitur, dilectissime frater, diligenter attende; et ita agere stude, ut et pravos salubriter corrigas, et scandalum de malorum societate filiorum tuorum animis non inducas. |
35 | (Cf. Ioan. Diac. l. III, cc. 30 et 45.) |