monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA X AD TALITANUM. Talitanum, publici patrimonii curatorem, hortatur ut a publicanorum molestiis Romanae Ecclesiae patrimonium defendat. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD CONONEM LIRINENSEM ABBATEM. Qua cura et solertia monasterium sibi commissum regere debeat. Commendat Columbum presbyterum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XI. AD ROMANUM DEFENSOREM Apud Alexandrum agat, ut causa illius cum Tecla abbatissa absque mora et contentione finiatur.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Quia Tecla, abbatissa monasterii sanctae Mariae, quod Neapoli in domo quondam Felicis scholastici constitutum est, contra Alexandrum virum magnificum generum ipsius de quibusdam rebus causam habere dignoscitur, et ad hoc praesentium portitorem transmisit, ut causa ipsa illic cum eo, si potest fieri, pacifice decidatur, hac experientiae tuae auctoritate praecipimus ut ei, quocunque usus exegerit, salva ratione solatiari ac concurrere non omittat.
3 Sed et praedictum virum magnificum hortari studeat, ut omni contentione cessante, ad decisionem causae ipsius, pacis et ipse intentione, perveniat, ne si negligendum putaverit, cum strepitu postea et dispendio cogatur efficere quod bona voluntate implere postponit; quia, sicut edocti sumus, frequenter iam praedictae abbatissae per epistolas suas promisit ipsam decidere, et facere hoc hactenus supersedit.
4 Tua ergo experientia ita agat, ut aut ipsa causa, sicut diximus, decidatur; aut si certe differre voluerit, et videris quia facere quae pacis sunt non volet, subtiliter nobis ea ipse renuntia, ut quid pro utilitate monasterii memorati agi debeat sciamus.
Gregorius Magnus HOME