1 | Gregorius Leoni episcopo Catanensi. |
2 | Filius noster Severus, vir magnificus, praesentium lator, ad Siciliam venire desiderans, nostris se apud fraternitatem vestram petiit epistolis commendari. |
3 | Venientem ergo eum, sacerdotali, qua decet, charitate suscipite, eique in quo usus exegerit vestra solatia ministrate, quatenus vobis coram positis in nullo se contra iustitiam sentiat laborare, sed magis auxilii vestri ope suffultus, quiete sua quam studiose diligit securus perfruatur, nosque de eius tranquillitate quae illic per vos fuerit procurata laetificari possimus. |